Psalms 10; Psalms 11; Psalms 12; Acts 19:1-20

Viewing Multiple Passages

Psalms 10

1 in finem psalmus David
2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 11

1 in finem pro octava psalmus David
2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt
4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est
6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum
8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 12

1 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me
2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero
6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 19:1-20

1 factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
2 dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
3 ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate
4 dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
5 his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
7 erant autem omnes viri fere duodecim
8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant
15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis
16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos
19 multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
The Latin Vulgate is in the public domain.