Psalms 32; Psalms 51; Psalms 86; Psalms 122

Viewing Multiple Passages

Psalms 32

1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;
11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 51

1 in finem intellectus David
2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 86

1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
7 sicut laetantium omnium habitatio in te
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 122

1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis
The Latin Vulgate is in the public domain.