Psalms 37; Psalms 38; Psalms 39; Acts 26

Viewing Multiple Passages

Psalms 37

1 psalmus David in rememorationem de sabbato
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo
20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 38

1 in finem Idithun canticum David
2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
10 obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
11 amove a me plagas tuas
12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma
13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 39

1 in finem David psalmus
2 expectans expectavi Dominum et intendit mihi
3 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
4 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas
6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum
7 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti
8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
9 ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei
10 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti
11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo
12 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me
14 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice
15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala
16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge
17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 26

1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem
The Latin Vulgate is in the public domain.