Psalms 60; Psalms 61; Psalms 62; Romans 5

Viewing Multiple Passages

Psalms 60

1 in finem in hymnis David
2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me
4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma
6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis
8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius
9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 61

1 in finem pro Idithun psalmus David
2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum
10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere
12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 62

1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 5

1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
4 patientia autem probationem probatio vero spem
5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
The Latin Vulgate is in the public domain.