Psalms 94; Psalms 95; Psalms 96; Romans 15:14-33

Viewing Multiple Passages

Psalms 94

1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea
10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 95

1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 96

1 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
5 montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 15:14-33

14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
21 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
The Latin Vulgate is in the public domain.