Song of Solomon 4; Song of Solomon 5; Galatians 3

Viewing Multiple Passages

Song of Solomon 4

1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te
8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Song of Solomon 5

1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi
2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
3 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos
4 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius
5 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima
6 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi
7 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo
9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
11 caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus
12 oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
13 genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam
14 manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris
15 crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri
16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
17 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Galatians 3

1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
20 mediator autem unius non est Deus autem unus est
21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
The Latin Vulgate is in the public domain.