25
stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
26
cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
27
deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
28
postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
29
vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
30
cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
31
Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
32
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
33
ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
34
sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
35
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis