16
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
17
et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
18
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
19
praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
20
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
21
coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
22
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
23
et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
24
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
25
in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
26
et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam