1
factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
2
quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
3
et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
4
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
5
et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
6
factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
7
observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
8
ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
9
ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere