11
haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
12
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
13
vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
14
cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
15
et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
16
venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
17
et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
18
et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19
et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20
et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
21
timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
22
dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
23
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
24
et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
25
et dixerunt ei domine habet decem mnas
26
dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me