32
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
33
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
34
et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
35
et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
36
at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
37
et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
38
Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
39
at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
40
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
41
et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
42
Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
43
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
44
et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
45
nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis