Deuteronomy 24; Deuteronomy 25; Deuteronomy 26; Deuteronomy 27

Viewing Multiple Passages

Deuteronomy 24

1 si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua
2 cumque egressa alterum maritum duxerit
3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit
4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam
5 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua
6 non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi
7 si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui
8 observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite
9 mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto
10 cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas
11 sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
12 sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
13 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
14 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
16 non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur
17 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum
18 memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem
19 quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum
20 si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae
21 si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae
22 memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Deuteronomy 25

1 si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis
2 sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus
3 ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
4 non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas
5 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui
6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel
7 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere
8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere
9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui
10 et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati
11 si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius
12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia
13 non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus
14 nec erit in domo tua modius maior et minor
15 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
16 abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam
17 memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto
18 quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum
19 cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris
The Latin Vulgate is in the public domain.

Deuteronomy 26

1 cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa
2 tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius
3 accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis
4 suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui
5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis
6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima
7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias
8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis
9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem
10 et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo
11 et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est
12 quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur
13 loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii
14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi
15 respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti
16 hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua
17 Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio
18 et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius
19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est
The Latin Vulgate is in the public domain.

Deuteronomy 27

1 praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
2 cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
4 quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
6 et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
7 et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
9 dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
10 audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
11 praecepitque Moses populo in die illo dicens
12 hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
13 et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
14 et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
15 maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
16 maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
17 maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
18 maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
20 maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
21 maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
22 maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
23 maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
24 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
25 maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
26 maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
The Latin Vulgate is in the public domain.