Ecclesiastes 10; Ecclesiastes 11; Ecclesiastes 12; Galatians 1

Viewing Multiple Passages

Ecclesiastes 10

1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

Ecclesiastes 11

1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum
2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram
3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit
4 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet
5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
7 dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
8 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

Ecclesiastes 12

1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam
3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina
4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
6 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos
11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo
14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit

Galatians 1

1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
24 et in me clarificabant Deum