Exodus 36; Exodus 37; Exodus 38

1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus 2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat 4 unde artifices venire conpulsi 5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est 6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent 8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum 10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit 11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter 12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur 13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum 14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi 15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga 16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim 17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur 18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret 19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis 20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes 21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat 22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi 23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur 25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas 26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas 27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro 29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis 31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi 32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare 33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit 35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum 36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis 37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii 38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris 2 et fecit illi coronam auream per gyrum 3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero 4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro 5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam 6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine 7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii 8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii 9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes 10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem 11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum 12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream 13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari 15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro 16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba 17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant 18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera 19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri 20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno 22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo 23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo 24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis 25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua 26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus 27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari 28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis 29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii
1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine 2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis 3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula 4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam 5 fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum 6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis 7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum 8 fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi 9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum 10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea 11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant 12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea 13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria 14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus 15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem 16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat 17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento 18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria 19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae 20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos 21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis 22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat 23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso 24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii 25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum 26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet 27 centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis 28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento 29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli 30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum