Genesis 4; Genesis 5; Genesis 6; Genesis 7

1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum 2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola 3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius 5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua 7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius 8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum 9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum 10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua 12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram 13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear 14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me 15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum 16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden 17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch 18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech 19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella 20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum 21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo 22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma 23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum 24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies 25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain 26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini
1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum 2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt 3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth 4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias 5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est 6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos 7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias 8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est 9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan 10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias 11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est 12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel 13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias 14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est 15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared 16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias 17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est 18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch 19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est 21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam 22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias 23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus 25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech 26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est 28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus 30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias 31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent 2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant 3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum 4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi 5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore 6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus 7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos 8 Noe vero invenit gratiam coram Domino 9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit 10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth 11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate 12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram 13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra 14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus 15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius 16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea 17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur 18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum 19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini 20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere 21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum 22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac 2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam 3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae 4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae 5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus 6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram 7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii 8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram 9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe 10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram 11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus 13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam 14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres 15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae 16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris 17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat 21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines 22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt 23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca 24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus