Genesis 8; Genesis 9; Genesis 10; Genesis 11

1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae 2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo 3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies 4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae 5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium 6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum 7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram 8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae 9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam 10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca 11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram 12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum 13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae 14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra 15 locutus est autem Deus ad Noe dicens 16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum 17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam 18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo 19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt 20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare 21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci 22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram 2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt 3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia 4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis 5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo 7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam 8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo 9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae 11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram 12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas 13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram 14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem 16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram 17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram 18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan 19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram 20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam 21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo 22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis 26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius 27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius 28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis 29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium 2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras 3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis 6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan 8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra 9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino 10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar 11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale 12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna 13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 17 Eveum et Araceum Sineum 18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa 20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis 21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore 22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram 23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes 24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber 25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan 26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare 27 et Aduram et Uzal Decla 28 et Ebal et Abimahel Saba 29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem 31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis 32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem 2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo 3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras 5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam 6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant 7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem 9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum 10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium 11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias 12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale 13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias 14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber 15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias 16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg 17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias 18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu 19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias 20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug 21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias 22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor 23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias 24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare 25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias 26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran 27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth 28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum 29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae 30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos 31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi 32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran