Job 1; Job 2; Job 3; Job 4; Job 5

1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo 2 natique sunt ei septem filii et tres filiae 3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales 4 et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis 5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus 6 quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan 7 cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam 8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo 9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum 10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi 12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini 13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti 14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos 15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi 16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi 18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti 19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit 21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum 22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est
1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius 2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam 3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra 4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua 5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi 6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva 7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius 8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio 9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere 10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis 11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur 12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum 13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem
1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo 2 et locutus est 3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo 4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine 5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine 6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus 7 sit nox illa solitaria nec laude digna 8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan 9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae 10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis 11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii 12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus 13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem 14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines 15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem 17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore 18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris 19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo 20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt 21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum 23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris 24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus 25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit 26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit 3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti 5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es 6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum 7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint 8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos 9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos 10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt 11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt 12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius 13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines 14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt 15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae 16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi 17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir 18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem 19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea 20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt 21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere 2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia 3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim 4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat 5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius 6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor 7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum 8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum 9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero 10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa 11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate 12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat 14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie 15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem 16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum 17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes 18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt 19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum 20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii 21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit 22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis 23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi 24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis 25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae 26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo 27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta