Job 24; Job 25; Job 26; Job 27; Job 28

1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius 2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos 3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae 4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae 5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis 6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant 7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore 8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides 9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt 10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas 11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt 12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur 13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius 14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur 15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum 16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem 17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant 18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum 19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius 20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum 21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit 22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae 23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius 24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur 25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
1 respondens autem Baldad Suites dixit 2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis 3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius 4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere 5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius 6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
1 respondens autem Iob dixit 2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis 3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam 4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum 5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis 6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni 7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili 8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum 9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam 10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae 11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius 12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum 13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus 14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit 2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam 3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis 4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium 5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea 6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea 7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus 8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius 9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia 10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore 11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam 12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini 13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient 14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt 16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet 18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum 19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet 20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet 23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur 2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur 3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis 4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios 5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est 6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum 7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis 8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena 9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes 10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius 11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem 12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae 13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium 14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum 15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius 16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro 17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri 18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis 19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur 20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae 21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet 22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius 23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius 24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit 25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura 26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus 27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit 28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia