Job 38; Job 39

1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit 2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis 3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi 4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei 8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos 12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum 15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur 16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti 18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia 19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius 21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras 22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli 24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram 25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur 31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare 32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis 33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra 34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te 35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus 36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam 37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet 38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur 39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis 40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur 41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti 2 dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum 3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt 4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas 5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit 6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis 7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit 8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit 9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum 10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te 11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos 12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget 13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris 14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea 15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant 16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente 17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam 18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius 19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum 20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror 21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis 22 contemnit pavorem nec cedit gladio 23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus 24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem 25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus 26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum 27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum 28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus 29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt 30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest 31 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob 32 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei 33 respondens autem Iob Domino dixit 34 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 35 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam