Joshua 19; Joshua 20; Joshua 21; Luke 2:25-52

Viewing Multiple Passages

Joshua 19

1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas
2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada
3 et Asersual Bala et Asem
4 et Heltholath Bethul Arma
5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa
6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum
7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum
8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas
9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum
10 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith
11 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam
12 et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie
13 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa
14 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel
15 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum
16 haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum
17 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas
18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem
19 et Afaraim Seon et Anaarath
20 et Rabbith et Cesion Abes
21 et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses
22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum
23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum
24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas
25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab
26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath
27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul
28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam
29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba
30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum
31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum
32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas
33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem
34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis
35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth
36 et Edema et Arama Asor
37 et Cedes et Edrai Nasor
38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum
39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum
40 tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima
41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis
42 Selebin et Ahialon et Iethela
43 Helon et Themna et Acron
44 Helthecen et Gebthon et Baalath
45 Iud et Benebarach et Gethremmon
46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen
47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui
48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum
49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui
50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea
51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram

Joshua 20

1 et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis Israhel et dic eis
2 separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi
3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
4 cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum
5 cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus
6 et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat
7 decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda
8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse
9 hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam

Joshua 21

1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina
10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
14 et Iether et Isthimon
15 et Helon Dabir
16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio
21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
30 de tribu autem Aser Masal et Abdon
31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
36 [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]
37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim
39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae
41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

Luke 2:25-52

25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum
31 quod parasti ante faciem omnium populorum
32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines