Numbers 11; Numbers 12; Numbers 13

Viewing Multiple Passages

Numbers 11

1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis
3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes
5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia
6 anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
7 erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
8 circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
9 cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
10 audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est
11 et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me
12 numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
13 unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
14 non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est
15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis
16 et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum
17 ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
18 populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem
20 sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto
21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur
24 venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum
25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt
26 remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum
27 cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris
28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos
29 at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum
30 reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra
31 ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram
32 surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum
33 adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis
34 vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Numbers 12

1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
2 et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
9 iratusque contra eos abiit
10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
The Latin Vulgate is in the public domain.

Numbers 13

1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
3 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
4 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
6 de tribu Symeon Saphat filium Huri
7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph
9 de tribu Ephraim Osee filium Nun
10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
14 de tribu Aser Sthur filium Michahel
15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
16 de tribu Gad Guhel filium Machi
17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
21 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
26 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur
The Latin Vulgate is in the public domain.