URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Numbers 23; Numbers 24; Numbers 25

1 dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 2 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram 3 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi 4 cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desupe 5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris 6 reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum 7 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel 8 quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur 9 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur 10 quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia 11 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis 12 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus 13 dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei 14 cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariet 15 dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius 16 cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei 17 reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus 18 at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor 19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebi 20 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo 21 non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in ill 22 Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis 23 non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus 24 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat 25 dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas 26 et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem 27 et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis 28 cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem 29 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 30 fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras
1 cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum 2 et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei 3 adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 4 dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius 5 quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel 6 ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas 7 fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius 8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis 9 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur 10 iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti 11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito 12 respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi 13 si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar 14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore 15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos 17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth 18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget 19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis 20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur 21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum 22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te 23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus 24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt 25 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit
1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab 2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum 3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus 4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel 5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor 6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi 7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione 8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel 9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines 10 dixitque Dominus ad Mosen 11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo 12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei 13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel 14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis 15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum 16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos 18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor