Numbers 26; Numbers 27

1 postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem 2 numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere 3 locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant 4 a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus 5 Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum 6 et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum 7 hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta 8 filius Phallu Heliab 9 huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt 10 et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum 11 ut Core pereunte filii illius non perirent 12 filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum 13 Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum 14 hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum 15 filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum 16 Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum 17 Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum 18 istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum 19 filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan 20 fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum 21 porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum 22 istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum 23 filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum 24 Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum 25 hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum 26 filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum 27 hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum 28 filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim 29 de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum 30 Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum 31 et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum 32 et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum 33 fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 34 hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum 35 filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum 36 porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum 37 hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum 38 isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum 39 Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum 40 filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum 41 hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum 42 filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas 43 omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum 44 filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum 45 filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum 46 nomen autem filiae Aser fuit Sara 47 hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum 48 filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum 49 Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum 50 hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum 51 ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta 52 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 53 istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas 54 pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio 55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis 56 quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores 57 hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum 58 hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram 59 qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum 60 de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino 62 fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio 63 hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho 64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai 65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun
1 accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 2 steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt 3 pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri 4 rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini 5 qui dixit ad eum 6 iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant 7 ad filios autem Israhel loqueris haec 8 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas 9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos 10 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius 11 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi 12 dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel 13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin 15 cui respondit Moses 16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc 17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore 18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum 19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine 20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel 21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo 22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus