Numbers 28; Numbers 29; Numbers 30

1 dixit quoque Dominus ad Mosen 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua 3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum 4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam 5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin 6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino 9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba 10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno 11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos 12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes 13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis 16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit 17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis 18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis 23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis 24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo 26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem 28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque 30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius 31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis
1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum 2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem 4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem 5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi 6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino 7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea 8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem 10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum 12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
1 narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat 2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus 3 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit 4 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 5 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit 6 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater 7 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento 8 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 9 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus 10 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 11 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat 13 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit 14 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat 15 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit 16 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius 17 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo