Numbers 3; Numbers 4

1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai 2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar 3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur 4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo 5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent 7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii 8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius 9 dabisque dono Levitas 10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur 11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei 13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus 14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens 15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra 16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari 18 filii Gerson Lebni et Semei 19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel 20 filii Merari Mooli et Musi 21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica 22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum 23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem 24 sub principe Eliasaph filio Lahel 25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis 26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius 27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua 28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam 30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel 31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem 32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii 33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti 35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur 36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus 38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur 39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia 40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum 41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel 42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel 43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres 44 locutusque est Dominus ad Mosen 45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus 46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt 49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis 50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii 51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus
1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas 3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis 4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum 5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii 6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes 7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt 8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes 9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt 10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes 11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento 14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes 15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis 16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt 17 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 18 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum 19 sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat 20 alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur 21 locutus est Dominus ad Mosen dicens 22 tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas 23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis 24 hoc est officium familiae Gersonitarum 25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi 26 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii 27 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari 28 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 29 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis 30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii 31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum 32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt 33 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 34 recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum 35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis 36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta 37 hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi 38 numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum 39 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis 40 et inventi sunt duo milia sescenti triginta 41 hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini 42 numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum 43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis 44 et inventi sunt tria milia ducenti 45 hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi 46 omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum 47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda 48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta 49 iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus