URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Proverbs 16; Proverbs 17; Proverbs 18

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam 2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus 3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae 4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum 5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens 6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo 7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem 8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate 9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius 10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius 11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi 12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium 13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur 14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam 15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus 16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento 17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam 18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis 20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est 21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet 22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas 23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam 24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum 25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem 26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum 27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit 28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes 29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam 30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum 31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur 32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium 33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio 2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet 3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus 4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus 5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus 6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui 7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens 8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit 9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos 10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum 11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum 12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua 13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius 14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit 15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum 16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit 17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur 18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo 19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam 20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum 21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur 22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa 23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii 24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae 25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum 26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat 27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus 28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis 2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius 3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium 4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae 5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii 6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat 7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius 8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris 9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis 10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur 11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum 12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur 13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum 14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere 15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam 16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit 17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum 18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat 19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium 20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum 21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius 22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino 23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide 24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater