Proverbs 7; Proverbs 8; Proverbs 9

1 fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi 2 serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui 3 liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui 4 dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam 5 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit 6 de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi 7 et video parvulos considero vecordem iuvenem 8 qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur 9 in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine 10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga 11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis 12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians 13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens 14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea 15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi 16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto 17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo 18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus 19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima 20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam 21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum 22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur 24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei 25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius 26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea 27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis
1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam 2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans 3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens 4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum 5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite 6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent 7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium 8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum 9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam 10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari 12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus 13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor 14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo 15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt 16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam 17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me 18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia 19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo 20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii 21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam 22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio 23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore 31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum 32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas 33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam 34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei 35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino 36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem
1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem 2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam 3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis 4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est 5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis 6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae 7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te 9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere 10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia 11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae 12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum 13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens 14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco 15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo 16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est 17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior 18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius