Proverbs 8; Proverbs 9; 2 Corinthians 3

Viewing Multiple Passages

Proverbs 8

1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans
3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent
7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium
8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum
9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite
11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari
12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus
13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor
14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo
15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me
18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo
20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio
23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant
25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar
26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos
28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum
32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam
34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei
35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

Proverbs 9

1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

2 Corinthians 3

1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu