Psalm 103; Psalm 104; Psalm 105

1 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti 2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem 3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum 4 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem 5 qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi 6 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae 7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis 9 terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram 10 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae 11 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua 12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem 13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra 14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra 15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat 16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit 17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum 18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis 19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum 20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae 21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi 22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur 23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum 24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 25 hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis 26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei 27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore 28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate 29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae 31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis 32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant 33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum 34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino 35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino
1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius 2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius 3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper 5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius 6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes 9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac 10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum 11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius 13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges 15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit 17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph 18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius 19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum 20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum 21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae 22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret 23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham 24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius 25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius 26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum 27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham 28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos 29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum 31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum 32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum 33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum 34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum 36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum 37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos 39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem 40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos 41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina 42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum 43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia 44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt 45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius 3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua 6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus 7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum 8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam 9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto 10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici 11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit 12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius 13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius 14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso 15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum 16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron 18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores 19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile 20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum 21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto 22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro 23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos 24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius 25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini 26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto 27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus 28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum 29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina 30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio 31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum 32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos 33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis 34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis 35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum 36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum 37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis 38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus 39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis 40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam 41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum 43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis 44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum 45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos 47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua 48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat