URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Psalm 146; Psalm 147; Psalm 148; Psalm 149; Psalm 150

1 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio 2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit 3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum 4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans 5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus 6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram 7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara 8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum 9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum 10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei 11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius
1 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion 2 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te 3 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te 4 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius 5 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit 6 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit 7 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae 8 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel 9 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis
1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen 4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est 5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius 9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri 10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae 11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae 12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini 13 quia exaltatum est nomen eius solius 14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum 2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo 3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei 4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute 5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis 6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis 8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis 9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
1 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius 2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius 3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara 4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis 6 omnis spiritus laudet Dominum