Psalm 21; Psalm 22; Psalm 23; Psalm 24; Psalm 25

1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David 2 Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum 3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi 4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel 5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos 6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi 7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis 8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput 9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum 10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae 11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu 12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet 13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me 14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens 15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei 16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me 17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos 18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice 21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam 22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam 23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te 24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum 25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me; 26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum 27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi 28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium 29 quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium 30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram 31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi 32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;
1 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit 2 in loco pascuae ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me 3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum 4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt 5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est 6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
1 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo 2 *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum 3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius 4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo su 5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo 6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma 7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio 9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma
1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam 2 Deus meus in te confido non erubescam 3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur 4 confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me 5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die 6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt 7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine 8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via 9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas 10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius 11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim 12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit 13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram 14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis 15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego 17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me 18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea 19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te 21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te 22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
1 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor 2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua 4 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo 5 odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo 6 lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine 7 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua 8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae 9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam 10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus 11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei 12 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine