URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Psalm 36; Psalm 37; Psalm 38; Psalm 39

1 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem 2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident 3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius 4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet 6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem 7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias 8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris 9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies 11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis 13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius 14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde 15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur 16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas 17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus 18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt 21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet 22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt 23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet 24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam 25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes 26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit 27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi 28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit 29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam 30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius 32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum 33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi 34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis 35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius 37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico 38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt 39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis 40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
1 psalmus David in rememorationem de sabbato 2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam 4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum 5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me 6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar 8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea 9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum 12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt 13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur 14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum 15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones 16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus 17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt 18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper 19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo 20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique 21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem 22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me 23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae
1 in finem Idithun canticum David 2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me 3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est 4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis 5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi 6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma 7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea 8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est 9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me 10 obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti 11 amove a me plagas tuas 12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma 13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
1 in finem David psalmus 2 expectans expectavi Dominum et intendit mihi 3 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos 4 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino 5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas 6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum 7 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti 8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me 9 ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei 10 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti 11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo 12 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me 13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me 14 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice 15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala 16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge 17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris