Psalm 80; Psalm 81; Psalm 82; Psalm 83; Psalm 84; Psalm 85

1 in finem pro torcularibus Asaph 2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob 3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara 4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae 5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob 6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit 7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt 8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma 9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me 10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum 11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi 13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis 14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam 16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo 17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma 3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate 4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate 5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes 7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
1 canticum psalmi Asaph 2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus 3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput 4 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos 5 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra 6 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt 7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni 8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum 9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma 10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae 12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei 14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti 15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes 16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos 17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant 19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
1 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus 2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum 3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum 4 etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus 5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma 6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit 7 in valle lacrimarum in loco quem posuit 8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion 9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma 10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui 11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 12 quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te
1 in finem filiis Core psalmus 2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob 3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma 4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae 5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis 6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem 7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te 8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 9 audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor 10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra 11 misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt 12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum 14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
1 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego 2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te 3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die 4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi 5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te 6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae 7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me 8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua 9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus 11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum 12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum 13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori 14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo 15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax 16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae 17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me