1
facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
2
curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
3
Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
4
igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
5
Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
6
intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
7
multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt