8
facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
9
qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
10
odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt
11
idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
12
quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
13
ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
14
quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
15
odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
16
propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
17
et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
18
vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux
19
quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
20
numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
21
odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum
22
quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
23
aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
24
et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
25
numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel
26
et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
27
et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius