20
Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium.Et iratus est rex.
21
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum:et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur,et consumebant quae erant super mensam.
22
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis:qui subvertit eum, et templum eius.
23
Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
24
Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia istenon sit Deus vivens: adora ergo eum.
25
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse estDeus vivens: iste autem non est Deus vivens.
26
Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconemabsque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.
27
Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter:fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco.Et dixit: Ecce quem colebatis.
28
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer:et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex:Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
29
Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem,alioquin interficiemus te, et domum tuam.
30
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer:et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.