32
sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
33
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
34
haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
35
non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
36
derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitu
37
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
38
et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab e