23
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
24
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
25
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
26
mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
27
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
28
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
29
in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute