Galatians 2:1-9

1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
2 ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
3 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi
4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos
6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes
9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem