1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt