27
considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis
28
si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
29
et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
30
haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
31
verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis
32
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
33
vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
34
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
35
sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
36
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
37
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis