36
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
37
nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
38
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
39
dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
40
non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
41
quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
42
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
43
non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
44
unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
45
bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
46
quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico