Mark 14:1-11

1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
The Latin Vulgate is in the public domain.