40
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
41
et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
42
et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
43
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
44
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
45
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
46
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
47
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur