6
euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
7
et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
8
plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
9
turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis
10
et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic
11
populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
12
et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
13
et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
14
et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
15
videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt
16
et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem