19
et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
20
erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
21
et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
22
pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
23
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
24
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
25
profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
26
et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
27
in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
28
et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
29
discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
30
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli