1 Corinthians 6:1-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos 2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis 3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia 4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum 5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum 6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles 7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini 8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
Link Options
More Options
[X]