Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

1 Timothy 4:1-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem 6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem 8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
Link Options
More Options
[X]