Amos 2:1-3 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem 2 et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae 3 et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus
Link Options
More Options
[X]