Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Amos 5:18-27 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
18 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux 19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber 20 numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea 21 odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum 22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam 23 aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam 24 et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis 25 numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel 26 et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis 27 et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius
Link Options
More Options
[X]